MULLUS

MULLUS
MULLUS
piscis albô ventre, aureas habet lineas, sed dorsô et capite rubet: quae res et nomen illi dedit. Plin. l. 9. c. 17. Nomen his Fenestella, a colore mulleorum calciamentorum datum putat. Graece Τρίγλη, quod ter pariat quotannis, uti Aristoteles habet Histor. Animal. l. 5. c. 9. et Oppianus Halieutic. l. 1. v. 590.
Τρίγλαις δὲ τριγόνοισιν ἐπώνυμοι εἰσὶ γονις̔῀σι.
A triplici triglae capiunt sua nomina partu.
Ob quam nominis convenientiam hecatae olim hic piscis fuit sacer; nisi ratio magis placeat, quam suggerit Athenaeus l. 7. Eundem tertiâ Mysteriorum die, quae incidebat in 16. Kal. Octobr. Athenis sacrificatum esse, dicemus infra ubi de mense Septembri, Sed et Pythagoraeis in honore fuisse, discas ex Plutarcho Symposiac. l. 4. Qu. 5. Ceterum Mullus, obsoniorum praestantissimum, stomachoque aptum, boni succi, sapore gratus, concoctu haud facilis, sed qui non difficulter admodum excernatur, Xenocrati in luculento illo apud Oribasium fragmento. Et quidem Archestratus commendabat mullos ad Tichtunta, urbem Milesii agri: Cratinus ac Nausicrates Comici, quos Aexonis dedisset, pagus Atticus: Iuvenal. Sat. 5. Romanis fuisse in pretio indicat, quos
misisset Corsica, vel Taurominitana Siciliae rupes. Sed nihil aeque arguit, quanti fieret piscis, quam pretium: quod immane temporibus Tiberii Caesaris erat, uti legimus apud Senecam Ep. 95. ubi mullum 4. et ad selibram ponderis, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat, quinque milibus HS. ab Octavio emptum refert. Postmodum vero et decem milibus unum venisse, apud Sueronium reperias in Tiber. c. 34. Expetiti vero tantopere hi pisces, ob iecur et caput, Galen. de Alim. Facult. l. 3. c. 27. In capite porro cerebrum placuit, Aetius l. 2. c. 79. et gemina barba, quâ insigniuntur inferiori labrô, Plin. d. l. Unde magnificentiae, vel luxus potius, insigne specimen Mullorum barbae, magnâ copiâ exhibitae convivis, ab Antonino Heliogabalo, apud Ael. Lamprid. in Vita eius, c. 19. Barbas sane mullorum tantas (pro tot) iubebat exhiberi ut pro nasturtiis, apiastris et facelaribus, et foeno graeco exhiberet plenis fabatariis et discis; quod praecipue stupendum est. Quam ingenti enim mullorum copiâ fuit opus, ut de illorum barbis disci, atque capacissimi, implerentur? Cum praesertim non omnes mulli binos illos cirros habeant; quos barbam Lamprid. γένειον Graeci vocant. Sophron apud Athenaeum l. 7. τρίγλαι αἱ τὸ γένειον ἔχουσαι ἡδίονές ἐισι, μᾶλλον τῶ ἄλλων, Mulli barbati suaviores alits. Casaubon. ad Lamprid. Adde quod in unius mulli pretium integra latifundia impensa leguntur, apud Plut. Symposiae. l. 4. qu. 4. quanti ergo tantam copiam constitisse necesse? etc. At hepar non solum per se edi solebat, sed etiam imponebatur eleo et garo cum vini paulo: inque his eousque comminuebatur, donec ex iis, quae dicta, sucus fieret unicus, in quo mulli carnes, quas ederant, tingebant. Cuiusmodi sucum halecem dixêre, teste Pliniô: qui auctor etiam est, ut in sociorum garo mullum necarint. Plato Comicus apud Athenaeum l. 2. Ἐν σαπρῷ γάρῳ βάπτοντες ἀποπνίζουσί με In putrido garo submer gentes suffocabunt me. Nec satis erat sic necare, nisi vitreamini inclusus moriens spectaretur. Unde Seneca ubi supra, In cubili natant pisces et sub ipsa mensa capitur, qui statim transferatur in mensam. Paum videtur recens mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Vitreis olli inclusi offeruntur et observatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctanti spiritu vertit. Vide plura ibi, quibus hunc morem eleganter describit et exagitat. Etiam illud ad luxum pertinebat, quod tanti pretii piscem in mensam vasis deferrent aureis, quibus illigarentur gemmae. Martial. l. 2. Epigr. 43.
Immodicis tibi flava tegunt chrysendeta mullti etc.
Vide Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idolatriae passim, inprimis l. 4. c. 25. Salmas. ad Tertullian. de Pallio p. 301. Auctor. Anonymum Sinae et Europae, c. de Piscibus, Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Mullus — Mullus, so v.w. Seebarbe …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mullus — Mullus, die Seebarbe …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Mullus — Mullus …   Wikipédia en Français

  • Mullus — Goatfishes Mullus barbatus Red mullet Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Mullus — noun type genus of the Mullidae: goatfishes • Syn: ↑genus Mullus • Hypernyms: ↑fish genus • Member Holonyms: ↑Mullidae, ↑family Mullidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Mullus — paprastosios barzdotės statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis atitikmenys: lot. Mullus angl. goatfishes; mullets; surmullets rus. барабули; султанки ryšiai: platesnis terminas – barzdotinės siauresnis terminas – auksaspalvė… …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Mullus barbatus — ponticus Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Mullus surmuletus — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

  • Mullus surmuletus — Mul …   Wikipédia en Français

  • Mullus barbatus — Mullus barbatus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”